PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHILAPENSIS (ACAPULCANAE)*
A CHILAPENSI DIOECESI QUAEDAM TERRITORIA SEPARANTUR,
QUAE IN NOVAE DIOECESIS FORMAM REDIGUNTUR,
«ACAPULCANAE» COGNOMINANDAE.
QUAE IN NOVAE DIOECESIS FORMAM REDIGUNTUR,
«ACAPULCANAE» COGNOMINANDAE.
Quo aptiori fidelium regimini eorumque utilitati magis
accommodate provideatur, solent Romani Pontifices ex dioecesibus nimis late
patentibus partes, cum id opportunum videatur, seiungere et novas exinde condere
circumscriptiones. Qua de re, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi,
Archiepiscopus titulo Tarsensis atque Apostolicus in Ditione Mexicana Delegatus,
ab hac Petri Sede poposcerit ut perampla dismembrata Chilapensi dioecesi nova
ibidem conderetur Ecclesia, Nos, de christifidelium bono in illa ecclesiastica
regione degentium solliciti, perlibenter his postulatis assentimur. Post igitur
auditum consilium venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Negotiis
Consistorialibus praepositorum, et venerabilis Fratris Alfonsi Toriz Cobián,
Chilapensis Episcopi; consensu eorum suppleto, qui hac in re aliquid iuris
habeant vel se putent habere, omnibus bene perpensis, apostolica Nostra
potestate haec, quae sequuntur, decernimus et statuimus. A Chilapensi dioecesi
id separamus territorii in quo exstant municipia, quorum vulgata nomina hic
enumerantur, videlicet : Coahuayutla, La Unión, Petatlán, Tecpán, Atoyac, Benito
Juárez, Coyuca de Benítez, Acapulco, San Marcos, Tecoanapa, Ayutla, Florencio
Villareal, Cauatepec, Cópala, San Luis Acatlán, Azoyú, Cuajinicuilapa, Igualapa,
Ometepec, Tlacoachistlahuaca et Xochistlahuaca; ex quo distracto territorio
novam efficimus dioecesim, Acapulcanam nuncupandam. Huius episcopalis
Sedis fines, uti liquet, earundem omnium simul municipiorum finibus
continebuntur, ita ut ad septemtrionem dioeceses attingant Chilapensem et
Tacambarensem ; ad orientem solem laevam archidioecesis Antequerensis et
Chilapensis dioecesis ; ad occidentem denique Oceanum Pacificum. Nova Acapulcana
dioecesis uti suffraganea subdetur Mexicanae metropoli, eiusque Episcopus iuri
ipsius Mexicani Metropolitae erit idcirco obnoxius. Idem Episcopus sedem ac
domicilium habebit in urbe vulgo Acapulco, quam his Nostris Litteris ad
episcopalis urbis dignitatem perducimus; pariterque cathedram in aede ibi
exstante B.M.V, sub titulo Matris dolorum dicata collocabit, quam ad cathedralis
templi gradum evehimus, cui omnia tribuimus iura et privilegia, honores et
insignia huiusmodi cathedralium aedium propria : cuius item sacrorum pro tempore
Antistes iura oneraque habebit, quae episcopalem dignitatem consequi solent. Ne
quid vero in cathedrali Acapulcano templo divini cultus magnificentiae desit,
volumus ut Canonicorum Collegium, qui Episcopo consilio et opere praesto sint,
quam cito condatur, cui instituendo per alias apostolicas sub plumbo Litteras a
Nobis dandas prospiciemus : quoadusque autem huiusmodi Collegium condi nequeat,
concedimus ut, iuxta peculiares normas, dioecesani Consultores renuntientur.
Episcopalis mensa, quam dicunt, sive ex Curiae emolumentis fiet, sive ex oblatis
a fidelibus pecuniis ac rebus, sive denique ex portione, quae a divisione
bonorum Chilapensis mensae, ad normam canonis 1500 C.I.C. pro rata parte novae
continget dioecesi. Cum praeterea pueri illi maxima cura excolendi sint, qui ad
sacerdotium sunt vocati, volumus ut Acapulcanus sacer Praesul, quam primum
poterit, Seminarium saltem elementarium construat ad iuris communis normam et
iuxta leges a S. Congregatione Seminariis et Studiorum Universitatibus
praeposita statutas; qui pariter optimos eliget iuvenes eosdemque in hanc Urbem
mittet, ut in Pontificio Ephebeo Piano Latino Americano philosophia ac theologia
erudiantur. Quae vero ad novae dioecesis regimen et administrationem respiciunt,
item ad eligendum, cum Sedes vacaverit, Vicarium Capitularem, ad fidelium et
sacerdotum iura et onera, ad aliaque huiusmodi, eadem praecipimus servanda, quae
Codex I. C. iubet. Decernimus itidem ut simul ac dioecesis Acapulcana erecta
fuerit, clerici Sedi illi censeantur addicti in cuius territorio, ad hoc
temporis legitime ecclesiasticum beneficium aut officium detineant; ceteri vero
ei dioecesi adscribantur in cuius regione iusto iure degant. Ceterum, iubemus ut
omnia documenta et acta, quae ad novam episcopalem Sedem, ad eiusque fideles,
clericos et bona temporalia spectant, a Chilapensi Curia sedulo ad Curiam
Acapulcanam rite mittantur, in eius tabulario diligenter asservanda. Ad ea,
denique, quae his Nostris Litteris efficienda praescripsimus, venerabilem
Fratrem Aloisium Raimondi, cuius meminimus, deligimus, cui omnes agendae rei
potestates cedent, cuilibet etiam viro delegandae, dummodo ecclesiastica
dignitate pollenti; quae cum facta fuerint, idem onus Habebit peractae
dismembrationis et erectionis documenta exarandi eorumque fide digna exempla ad
S. Congregationem Consistorialem cito mittendi. Quodsi eo tempore, quo haec
fieri debeant, alius Apostolicae in Ditione Mexicana Delegationi praeerit, hic
iisdem potestatibus fruetur eademque sustinebit onera.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die duodevicesimi mensis Martii,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri
vicesimo.
CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius |
MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 14-15, pp. 716-718
No hay comentarios:
Publicar un comentario